라틴어 문장 검색

Possumus etiam dicere in eo Filium ex Patre proprie natum esse sive genitum, quod naturalis sit ejus Filius, non adoptivus, sicut et statim determinatur, cum subditur non aliunde, sed ex sua substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:12)
Creari autem sive nasci hoc loco Macrobius abusive protulit, sicut et in primo libro determinavimus, cum videlicet tam mentem ipsam quam animam ipsam creatam dixit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:8)
Ibi quippe, sicut jam determinatum est, ad naturam Dei;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:4)
Praedictis itaque rationibus, vel objectorum solutionibus, liquere omnibus reor, ea solummodo Deum posse facere vel dimittere, quae quandoque facit vel dimittit, et eo modo tantum vel eo tempore quo facit, non alio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:15)
et aeque de his sicut de illis certa semper existit, et quae adhuc naturae incognita sive fortuita dicuntur, ei jam penitus certa sunt ac determinata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:7)
Ideo autem absolute addimus, quia determinatam necessarii praedicationem omnibus hujusmodi veris propositionibus applicari, ipse ibidem edocet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:25)
Igitur esse quid est quando est, necesse est, et non esse quod non est quando non est necesse est. Sed non ideo simpliciter dici quia necesse sit. Non enim sic determinata necessarii praedicatio simplicem infert, ut quia videlicet necesse est esse dum est, deo concedi oporteat ut et simpliciter dicatur, quia necesse est esse, hoc est omnino inevitabile quin sit. Ex quo quidem tanti philosophi tanto documento et rationabili, illud supra memoratum, quod de divina providentia objici solet, facile refelli potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:26)
Nam quidquid solatii ab ipsis coniugatis ultra prolis affectionem vel debiti solutionem alterna vice porrigitur, crimine carere non potest;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:20)
Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:12)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
Solutio primae quaestionis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 20:1)
Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:57)
Solutio secundae quaestionis Alani.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 22:1)
Imo, omnes tuas quaestiones non solum adolescentes, verum etiam vetustatis rubigine antiquas, audientiae meae communices, ut nostrarum solutionum firmitate, tuarum dubitationum tranquilletur impulsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:6)
Solutio quaestionis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION